NYMPHETA

NYMPHETA
NYMPHETA
in veter libro Glossarum P. Puteani, Urbs omnis dividitur in sex partes, i. e. templa, domos, vicos, insulas, plateas et angiportus templa sunt loca Diis sacrata. Domus publica aedificta, i. e. theatra, amphitheatra, circi, balnea, sive thermae, Nympheta, culinae, pistrina, hippodromi et reliqua: perperam, uti iudicat Salmas. pro Νυμφεῖα, nympheta. Dicitur enim nympheum, item nympheium, ex Graeco νυμφεῖον; et quidem nympheum semper scribitur, in antiquis lapidibus. Haec lavacra et balneas qui interpretantur, impingunt, inquit idem: et vehementer hallucinatus est magnus ICtus, qui ad l. 5. Cod. de aquaed. notat nymphea aedes esse publicas, in quibus nuptias celebrant, qui aedibus carent ad choreas capacibus, ex Zonara in Leone M. qui ita explicat. Hoc quidem verum, Νυμφεῖα recentioribus Graecis oecos dici vel triclinia, in quibus saltarent et choreis vacarent, qui nuptias celebrabant: Νυμφεῖον οἶκον Suidas interpretatur, εν ᾧ αἱ Νύμφαι, thalamum scil. intelligens; unde et Νυμφεῖα aedes illae publicae choreis nuptialibus dedicatae. Sed illa Νυμφεῖα, nihil cum istis Nympheis, quorum meminit praeter alios Scriptores antiquos Capitolin. in Gordiano III. c. 32. Opera Gordiani Romae nulla exstant, praeter quaedam Nymphaea et balneas, et loc dict. habent commune. Haec enim Nymphea. non ᾶüπ` τω? Μι,φω?μ, h. e. novis Nuptis, denominata sunt, sed a nymphis, h.e. lymphis, et fere semper cum balneis thermisque iunguntur, Graecis ᾽Υδρεῖα, Latinis Aquaria et Aquagia et iam, item Lacus. Vetus Inscr. QUOD AQUAM NOVAM CONQUIRENDAM. ET IN MUNICIP. PERDUCEND. ET NYMPHEUM FACIEND. PEC. PUB. C. Vide quoque Socr. l. 4. c. 9. A lacubus tamen proprie loquendo Nymphea distinguenda. Hinc P. Victor de Region. Urb. Nymphea XII. Romae fuisse tradit, lacus vero mill. CCCLII. Etiam a puteis diversa. Vetus, Inscr. EIUS. RECEPTUI. PUTEUM. AD. PROX. TRICLIN. USUM. IN. HOC. SPHAERISTERIO. UBI. ET. IMPERAT. NYMPHEUM. FACIENDUM. CURAVIT. Nempe Nymphea fuêre falientes vel fontes manu structi, quam in publico eiaculantes: quos a Lacubus etiam Vitruvius distinguit l. 8. c. 7. Quod vero ICtus praefatus adfert, Nymphea vel Ὑδρεῖα, apud Socratem in oraculo quodam, chorearum nomine fuisse designata: non simpliciter hoc nomine Nymphea illa ibi indigitantur, sed Nympharum saltantium et choreas per urbem agentium. Ita enim Oraculum sonat,
Ἀλλ᾿ ὅτι δὴ νύμφαι δροσερὴν κατὰ ἄςτν χορείην
Τερπόμεναι ςτήσωνται ἐϋςτεφέας κατ᾿ ἀγυιάς.
Quod intelligendum de lymphis vel nymphis choreas agitantibus, in canali, per quam ducebantur, et Nympheum vel Ὑδρεῖον in Foro constituentibus, nec ad nymphaea quidquam pertinet, si quae fuerunt, in quibus nuptiales ballationes publice agitarentur. Salmas. Not. ad Capitolin. loc cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • NYMPHAEUM — I. NYMPHAEUM Balneum apud Romanos praeclarum, qualia 12. fuêre in urbe, inter quae Nymphaeum Alexandri Severi et Marci Imperator. apud Septizonium, illustria fuêre. Athermis, i. e. a balneis calidis discrepare ost endit l. Si quis per C. de… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SALIENS — fons est, perpetuô liquore ebulliens, cuiusmodi Salientibus Romanorum olim horti, cubicula, cenacula, balnea, et corruptelae denique omnes (ut conqueritur Frontinus) instructae fuerunt. Ad haec aquas tantâ copiâ inmissas in domos privatas, docet… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”